monumenta.ch > Plinius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 81
{XXVI} Nostri alia fecere genera: Algidense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tenerrimum hiemisque patiens praecipue. verum tamen e Syria non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores non reperitur; id autem tota hieme durat.